Strona główna

Jan Dantyszek do kapituły warmińskiej Olsztyn, 24 stycznia 1541


Pobieranie 3.5 Kb.
Data19.06.2016
Rozmiar3.5 Kb.
Jan Dantyszek do kapituły warmińskiej
Olsztyn, 24 stycznia 1541

IDL 4821

czystopis ręką sekretarza: GStA PK C1a K.497;

brulion: BCZ 245, p.232 dół strony (bez adresu, nagłówek skrócony, poza tym bez odmianek tekstu)

Venerabilibus Dominis Praelatis Canonicis et Capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis Fratribus syncere nobis dilectis

Ioannes Dei gracia episcopus Varmiensis

Venerabiles Domini, Fratres syncere dilecti.



Quum animi causa certa loca nostra iis diebus inviseremus, diuertimus proximiores facti huc ad castrum Fraternitatum Vestrarum, vt venerabilem fratrem nostrum dominum administratorem ex pedibus laborantem pro nostro in illum amore consolaremur. A quo libenter accepti et liberaliter tractati Fraternitatibus Vestris gratias habemus, offerentes vicissim omnem nostram humanitatem, vbi in nostram dicionem ad praefectos nostros, maxime autem quum ad nos Fraternitates Vestrae venerint, quod creberrime fieri optamus. Eeoque nobis graciores futurae sunt, quo frequencius ad nos concedere non grauabuntur. Fraternitates Vestras et paterno animo visuri, et modis, quibus possumus, beneuolencioribus habituri apud nos sumus semper. Quas feliciter valere optamus.

Ex Allenstein, in exitu nostro, XXIIII Ianuarii M D XLI.


©snauka.pl 2016
wyślij wiadomość